monumenta.ch > Augustinus > 12
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 6, XI <<<    

Caput XII SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Nunc propter tres theologias, quas Graeci dicunt mythicen physicen politicen, Latine autem dici possunt fabulosa naturalis civilis, quod neque de fabulosa, quam et ipsi deorum multorum falsorumque cultores liberrime reprehenderunt, neque de civili, cuius illa pars esse convincitur eiusque et ista simillima vel etiam deterior invenitur, speranda est aeterna vita, si cui satis non sunt quae in hoc in volumine dicta sunt, adiungat etiam illa, quae in superioribus libris et maxime quarto de felicitatis datore Deo plurima disputata sunt.
2 Nam cui nisi uni felicitati propter aeternam vitam consecrandi homines essent, si dea felicitas esset? Quia vero non dea, sed munus est dei: cui deo nisi datori felicitatis consecrandi sumus, qui aeternam vitam, ubi vera est et plena felicitas, pia caritate diligimus?
3 Non autem esse datorem felicitatis quemquam istorum deorum, qui tanta turpitudine coluntur et, nisi ita colantur, multo turpius irascuntur atque ob hoc se spiritus inmundissimos confitentur, puto ex his, quae dicta sunt, neminem dubitare oportere.
4 Porro qui non dat felicitatem, vitam quo modo dare posset aeternam? Eam quippe vitam aeternam dicimus, ubi est sine fine felicitas. Nam si anima in poenis vivit aeternis, quibus et ipsi spiritus cruciabuntur inmundi, mors est illa potius aeterna quam vita.
5 Nulla quippe maior et peior est mors, quam ubi non moritur mors. Sed quod animae natura, per id quod inmortalis creata est, sine qualicumque vita esse non potest, summa mors eius est alienatio a vita Dei in aeternitate supplicii.
6 Vitam igitur aeternam, id est sine ullo fine felicem, solus ille dat, qui dat veram felicitatem. Quam quoniam illi, quos colit theologia ista civilis, dare non posse convicti sunt: non solum propter ista temporalia atque terrena, quod superioribus quinque libris ostendimus, sed multo magis propter vitam aeternam, quae post mortem futura est, quod isto uno etiam illis cooperantibus egimus, colendi non sunt.
7 Sed quoniam veternosae consuetudinis vis nimis in alto radices habet, si cui de ista civili theologia respuenda atque vitanda parum videor disputasse, in aliud volumen, quod huic opitulante Deo coniungendum est, animum intendat.